Exclamavit autem voce magna:
Deus aeterne, qui absconditorum es cognitor,
qui nosti omnia antequam fiant,
tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me;
et ecce morior, cum nihil horum fecerim quae isti malitiose composuerunt adversum me.
Thronus...flammae ignis,
Rotae eius ignis accensus.
Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie eius;
Millia millium ministrabant...
Et decies millies centena millia assistebant...
Iudicium sedit, et libri aperti sunt.