Missa Kyrie Fons Bonitatis: III. Credo 1 - Bona Puncti/Karel Frana
Composed by:Traditional
Credo in unum Deum Patrem omnipotentem
Factorem cœli et terrae visibilium omnium et invisibilium
Et in unum Dominum Jesum Christum
Filium Dei unigenitum et ex Patre natum ante omnia saecula
Deum de Deo Lumen de Lumine Deum verum de Deo vero
Genitum non factum consubstantialem Patri
Per quem omnia facta sunt
Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de cœlis
Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria
Virgine et homo factus est
Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato passus et sepultus est
Et resurrexit tertia die secundum Scripturas
Et ascendit in cælum sedet ad dexteram Patris
Et iterum venturus est cum gloria iudicare vivos et mortuos
Cuius regni non erit finis
Et in Spiritum Sanctum Dominum et vivificantem
Qui ex Patre Filioque procedit
Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur
Qui locutus est per prophetas
Et unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam
Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum
Et expecto resurrectionem mortuorum
Et vitam venturi saeculi Amen